- DISCUSSORES
- DISCUSSORESin Glossis Isid. Examinatores, dicti sunt Cognitores et Disceptatores rerum Fiscalium ab aliis tractatarum, seu qui in provincias extra ordinem mittebantur, examinaturi et invisuri, quid tributorum nomine esset exactum, quid in reliquis resideret, quique adeo provinciales ad reliquorum solutionem cogerent, de quibus plene in Cod. Theod. et Iustin. tit. de Discussoribus, qui ab Inspectoribus forte non alieni, de quibus infra. In L. Wisigoth. l. 2. tit. 1. §. 34. Discussores iuramenti sunt, missi a Principe in provincias, ad excipienda subditorum sacramenta fidelitatis, cum de novo ad regale fastigium eveheretur, apud Car. du Fresen Gloss. Gerh. von Mastricht IC. et Logothetas in Imperio CP. politicos, qui rationes fiscales seu publicas cognoscebant, disceptabant et discutiebant, Discussores nonnumquam appellari, ait Hist. Iur. Eccles. n. 292.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.